LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.6.4

lat columella phi002 perseus lat3

haec etiam tempestatibus hiemis infestatur. Tale porro genus non una comprobatur vindemia; potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare. Sed ubi plurium velut emeritis annorum stipendiis fides surculo constitit, nihil dubitandum est de fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio; id enim tempus fere virentium generositatem declarat,quo sol in eandem partem signiferi per eosdemnumeros redit, per quos cursus sui principium ceperat.Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν vocant studiosi rerum caelestium.

Provenance