Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.1.1
lat columella phi002 perseus lat3
Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba. Quae utraque reprehensio ambiguam magis habet aestimationem quam veram. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable