Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.12.1
lat columella phi002 perseus lat3
Putationem sequitur iam pedandae vineae cura. Verum hic annus nondum vehementem palum aut ridieam4 desiderat; notatum est enim a me plerumque teneram vineam melius adminiculo modico quamvehementi paloadquiescere. Itaque aut veteres, ne novae radicem agant, harundines binas singulis vitibus applicabimus,aut si regionis conditio permittit, de vepribus hastilia, quibus adnectantur singulae transversae perticae in unam partem ordinis—quod genus iugi cantherium vocant rustici. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable