Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.14.2
lat columella phi002 perseus lat3
Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae et nudavit summas et ad inferiores radiculas transmisit hibernos imbres. Numerus autem fossionis aut idem debet esse qui primi anni, aut una minus; nam utique frequenter solum exercendum est, dum id incremento suo vites inumbrent, nec patiantur herbam subcrescere.