Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.19.1
lat columella phi002 perseus lat3
De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quae tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis perducenda est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable