Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.22.2
lat columella phi002 perseus lat3
is enim a vite summovetur et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur, atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserunt,ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepserint, maiore sumptu restituitur;mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime provenit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable