Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.24.19
lat columella phi002 perseus lat3
infirmus de cicatrice prorepserit. Ipsius autem materiae, quam summittimus, longitudini modum difficile est imponere. Plerique tamen in tantum provocant ut curvata et praecipitata per iugum ne queat terram contingere. Nos subtilius dispicienda illa censemus: primum vitis habitum, nam si robusta est ampliores materias sustinet; deinde soli quoque pinguitudinem, quae nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable