Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.24.5
lat columella phi002 perseus lat3
Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus aut verrucae similis furunculus relinquatur: nisi si iugumsuper sectavitis desiderabit ab inferiore parte revocari. Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est; deinde falce radi vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable