Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.28.1
lat columella phi002 perseus lat3
Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat, quippe florentem fructum movere non expedit. Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere; nam fit uberior pulverationibus. 7 Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable