Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.29.17
lat columella phi002 perseus lat3
Neque est ulla eius propagandi necessitas, si modo tam mediocris est crassitudo trunci ut incrementum insit iplagam possit contingere;nisi tamen vacuus locus demortui capitis vitem reposcit. Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum in fructum summittitur. Neque inutile est ex ea vite, quam merseris, enascentes in arcu propaginis pampinos educare, quos possis mox, si ita competet,vel propagare vel ad fructum relinquere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable