Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.29.6
lat columella phi002 perseus lat3
Tum consideret surculum teretem solidique corporis, nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et brevibus internodiis. Nam pluri- mum interest non esse longum sarmentum, quod inseratur; et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse. Itaque si sunt longa internodia, necesse erit ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, ne proceriorem faciamus quam ut tempestates et ventos et imbres immobilis pati possit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable