Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.3.4
lat columella phi002 perseus lat3
At ego, cum omne genus ruris, nisi diligenti cura sciteque exerceatur, fructuosum esse non posse iudicem, tum vel maxime vineas. Res enim est tenera, infirma, iniuriae maxime impatiens, quae plerumque nimia laboret ubertate; consumitur enim, si modum non adhibeas,fecunditate sua. Cum tamen aliquatenus se confirmavit et veluti iuvenile robur accepit, neglegentiam sustinet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable