Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.30.1
lat columella phi002 perseus lat3
Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable