Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.30.4
lat columella phi002 perseus lat3
Putant tamen tria esse genera praecipue Graecae, Gallicae, Sabinae salicis,quam plurimi vocant Amerinam. Graeca flavi coloris est; Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis;Amerina salix gracilem virgam et rutilam gerit. Atque hae vel cacuminibus vel taleis deponuntur. Perticae cacuminum modicae plenitudinis, quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable