Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.1.6
lat columella phi002 perseus lat3
At Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL.. Semi-iugerum quoque arepennem vocant. Ergo (ut dixi) duo actus iugerum efficiunt longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX. Quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum milia viginti octo et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia pedum.