Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.10.19
lat columella phi002 perseus lat3
quorum enumeratio nunc longa est. Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scaudiana,Matiana, orbiculata, Cestina, Pelusiana,Amerina, Syrica, melimela, Cydonia: quorum genera tria sunt, struthia,chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Mala, sorba, pruna, post mediam hiemem usque in idus Feb. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable