Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.11.1
lat columella phi002 perseus lat3
Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit. Alterum, quo resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera veris temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem; vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus insitionis aestivo tempore optime usurpatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable