Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.2.4
lat columella phi002 perseus lat3
pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus.Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X: tunc duas latitudines componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim; decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable