Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.5.19
lat columella phi002 perseus lat3
De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit. Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondat: aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit: quae ratio mihi quoque commodior videtur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable