Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.6.23
lat columella phi002 perseus lat3
Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquinin superius tabulatum excitabuntur,relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable