Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.6.29
lat columella phi002 perseus lat3
Sed ipsorum palmitum duo genera sunt: alterum, quod ex duro provenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert, pampinarium vocant; alterum, quod ex anniculo palmite procreatur: quod quia protinus creat, fructuarium appellant. Cuius ut semper habeamus copiam in vinea,palmitum partes ad tres gemmas religandae sunt, ut quicquid intra vinculum est materias exigat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable