Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.6.6
lat columella phi002 perseus lat3
Igitur pingui solo et modice humido bipalio terram pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam humum verno tempore in areas componemus. Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus praerodantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable