Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.6.9
lat columella phi002 perseus lat3
Possunt etiam collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi: quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera. Sed haec ulmus autumni tempore melius quam vere disponitur; paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum. Tertio demum anno acuta falce abraditur,atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable