Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.8.4
lat columella phi002 perseus lat3
Regia,Cercitis, Murtea.Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, speciosissima Regiae,sed utraque potius escae, quam oleo est idonea. Posiae tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.Orchis quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum optimum Licinia dat, plurimum Sergia: omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est aptior. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable