Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.9.11
lat columella phi002 perseus lat3
innoxius ab iniuria pecorum. Atque etiam rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae.Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bovisexcedat; deinde arando ne coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire caveis. Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable