Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.9.8
lat columella phi002 perseus lat3
Ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri: antequam explantes arbusculam solo,rubrica notato partem eius, quae meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat,deponatur. Deinde arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur. Qui caespes in eximendo ne resolvatur,x modicos surculos virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilae,quae eximitur,applicare, et viminibus ita innectere,ut constricta terravelut inclusa teneatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable