Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 6.12.4
lat columella phi002 perseus lat3
Si genua intumuerint, calido aceto fovenda sunt, et Uni semen aut milium detritum conspersumque aqua mulsa imponendum: spongiae quoque ferventi aqua imbutae et expressae litaeque melle recte genibus applicantur, ac fasciis circumdantur. Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum vel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur: et cum maturuit suppuratio, rescinditur ferro, eaque emissa, ut supra docuimus, linamentis curatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable