LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 6.23.1

lat columella phi002 perseus lat3

Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat. Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque. Sed utraque devexa sint, ut humorem effundant; spectentque ad meridiem, ut facile siccentur, et frigidis ventis non sint obnoxia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable