Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 6.24.5
lat columella phi002 perseus lat3
Itaque et fetae cytisus viridiset torrefactum hordeum,maceratumque ervum praebetur, et tener vitulus torrido molitoque milio et permixto cum lacte salivatur. Melius etiam in hos usus Altinae vaccae parantur, quas eius regionis incolae cevas appellant. Eae sunt humilis staturae, lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus: vel si hoc praesidium non adest, faba fresa et vinum recte tolerat, idque praecipue in magnis gregibus fieri oportet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable