LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 6.27.10

lat columella phi002 perseus lat3

Quod si admissarius iners in venerem est, odore proritatur, detersis spongia feminae locis, et admota naribus equi. Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem. Nonnunquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit cupidinem coeundi. Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminae,abducitur,et iam patientiori generosior equus imponitur. Inde maior praegnantibus adhibenda cura est,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable