LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 6.28.1

lat columella phi002 perseus lat3

Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet: eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable