LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 6.29.3

lat columella phi002 perseus lat3

cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt. Sic universum corpus compositum, ut sit grande,sublime, erectum, ab aspectu quoque agile, et ex longo, quantum figura permittit, rotundum.

Provenance