Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 6.34.1
lat columella phi002 perseus lat3
Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git 7 appellatur, cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Sed 8 nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum prae-beas. Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis