LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 6.37.10

lat columella phi002 perseus lat3

Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris munitus: ad quae capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est, quam quod quidam faciunt, ut et fetam nihilominus admisso equo impleant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable