LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 6.7.2

lat columella phi002 perseus lat3

Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque ponderis vetustissimus caseus.Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur: nec desint lentisci myrtique et oleastri cacumina. Viridis alvus corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable