Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.1.3
lat columella phi002 perseus lat3
non minima pondera vehiculo trahat. Saepe etiam, ut celeberrimus poeta memorat: tardi costas agitator aselli Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens Incusum aut atrae massam picis urbe reportat. Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene solemnis est huius pecoris labor. Quare omne rus tanquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere in urbem et reportare collo vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit, superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable