LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.12.10

lat columella phi002 perseus lat3

Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnes sine discrimine canes hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido: nam fervens rabiem creat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable