LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.12.3

lat columella phi002 perseus lat3

De villatico igitur et pastorali dicendum est: nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnunquam ne visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius; isque magis eligatur albus in pastorali, niger in villatico: nam varius in neutro est laudabilis. Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne pro bestia canem feriat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable