Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.13.2
lat columella phi002 perseus lat3
ne, ut et ante praedixeram, faciant ulcera.Pulicosae cani remedia sunt sive cyminum tritum pari pondere cum veratro, aquaque mixtum et inlitum; seu cucumeris anguineisuccus: vel si haec non sunt, vetus amurca per totum corpus infusa. Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito: quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conveniens. Eadem pestis si fuerit vehementior, cedrinoliquore aboletur. Reliqua vitia sicut in ceteris animalibus praecepimus, curanda erunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable