LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.2.5

lat columella phi002 perseus lat3

Eae primum hirtos,sed paterni coloris agnos ediderunt, qui deinde et ipsi Tarentinis ovibus impositi, tenuioris velleris arietes progeneraverunt. Ex his rursus quicquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et avitum retulit colorem. Hoc modo Columella dicebat, qualemcunque speciem, quae fuerit in bestiis, per nepotum gradus mitigata feritate reddi. Sed ad propositum revertar. Ergo duo genera sunt ovilli pecoris, molle et hirsutum. Sed in utroque vel emendo vel tuendo plura communia, quaedam tamen sunt propria generosi, quae observari conveniat. Communia in emendis gregibus fere illa: si candor lanae maxime placet, nunquam nisi candidissimos mares legeris: quoniam ex albo saepe fuscus editur partus; ex crythraeo vel pullo nunquam generatur albus.

Provenance