Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.3.1
lat columella phi002 perseus lat3
Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est. Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam varia nascitur proles; idque inter cetera eximie talibus numeris significavit idem qui supra: Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable