Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.3.10
lat columella phi002 perseus lat3
quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit, cum tonsis illotus adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres: tum etiam quotidie minuitur lanae fructus,quae quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxiaest rubis, quibus velut hamis inuncata pascentium tergoribus avellitur. Molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit,atque id non parvo sumptu reparatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable