Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.3.16
lat columella phi002 perseus lat3
refert. Nam vel sterile vel imbecillum est. Partus vero incientis pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet. Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, saepiusque etiam, quando est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,quod Graeci vocant ἐμβρουλκῖαν. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable