LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.3.8

lat columella phi002 perseus lat3

Atque haec fere communia sunt in comparandis ovibus. Illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta,ut simul et hieme calida sint, nec angustiae fetus oblidant.Ea poni debent contra medium diem: namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestivi vaporis. Itaque cohors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuanti;deturque opera, ne quis humor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus vel culmis stabula constrata sint, quo purius et mollius incubent foetae, sintque illa mundissima, neque earum valetudo, ' quae praecipue custodienda est, infestetur uligine.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable