Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.3.9
lat columella phi002 perseus lat3
Omnia autem pecudi larga praebenda sunt alimenta. Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam. Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis; utamur enim saepius auctoritate divini carminis: Si tibi lanitium curae est, primum aspera silva Lappaeque tribulique absint; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable