Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.5.20
lat columella phi002 perseus lat3
Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus, vel aegritudine alia affectis. Qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant. Itaque separatim mulgendac sunt oves, et caelestis aqua pari mensura laeti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino iisdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable