LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.5.22

lat columella phi002 perseus lat3

Nam ea mixtura palatum atque lingua,totumque os perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia cupressi trita miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis autem ratio iam tradita est. Neque enim alia in agnis, quam in maiore quadrupede servatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable