Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.5.3
lat columella phi002 perseus lat3
Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus aggravetur: nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable