LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.5.5

lat columella phi002 perseus lat3

Oves frequentius, quam ullum aliud animal in-festantur scabie: quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt: praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable