Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.6.1
lat columella phi002 perseus lat3
Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable